monumenta.ch > Plinius > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 50
{XXVIII} Quaedam aquae vere statim incipiente frigidiores sunt, quarum non in alto origo est - hibernis enim constat imbribus -, quaedam a canis ortu, sicut in Macedoniae Pella utrumque. ante oppidum enim incipiente aestate frigida est palustris, dein maximo aestu in excelsioribus oppidi riget. hoc et in Chio evenit simili ratione portus et oppidi. Athenis Enneacrunos nimbosa aestate frigidior est quam puteus in Iovis horto, at ille siccitatibus riget. maxime autem putei circa arcturum, non ipsa aestate, deficiunt omnesque quatriduo eo subsidunt, iam vero multi hieme tota, ut circa Olynthum, vere primum aquis redeuntibus.